- TORI
- TORIapud Cicer. de Oratore, c. 6. ubi Oratorem temperatum et aequalem describit, Isque unô tenore, ut aiunt, in dicendo fuit, nihil afferens praeter facultatem et aequalitatem; Aut addit aliquos, ut in corona, toros; omnemque orationem ornamentis modicis verborum sententiarumque distinguit: Paschalio sunt partes quaedam in circulo coronae collectiores et eminentiores; cuiusmodi sunt in tauro tori aut etiam in homine, unde proximae partes firmiores ac robustiores redduntur: Quo proin respiciens Cicero oratorem suum leniter assurgere leniterque redire ad eam, quam ubique servat, aequalitatem, dicere velle videtur. Vide C. Paschal. Coron. l. 2. c. 12. nec non l. 9. c. 17. ubi de ramulis ac apsidibus coronarum et corona apsidata. Proprie autem torus, artus est carneus, seu caro musculis comprehensa, pulpa. Statius, l. 2. Sylv. 6. v. 74.Ac primum implevitque toros, oculisque nitoremAddidit ——Ubi Barthium vide. Unde torosi, i. e. brachiorum robore pollentes, Athletae inprimis: qui, ut id consequerentur, antiquitus quidem ficus aridas, postmodum ex instituto Pythagorae Aliptae carnes quidem, sed pulpam tantum siccam et aridam, nullis scitamentis ac iurulentis eblanditam comederunt, uti latius vidimus supra, ubi de Arida Saginatione, item in voce Colephia, vide quoque ubi de Lacertis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.